- CYRBASIA
- CYRBASIAPileus altus, in formam coni fastigiatus. Dionys. Πίλους ὑψηλοὺς εἰς χῆμα συνηγμένουςκωνοειδῆ, οὓς Ε῾λληνες κυρβασίας καλοῦσι, Pilcos altos in formam coni coeuntes, Graecis, Cyrbasias dictos.Ad quos respiciens Varro ait, Tutulati dicti, qui in sacris capitibus habere solent, ut metam. Cuiusmodi pileos Sacerdotum fuisse, dictum alibi. Vide supra in voce Apex, atque infra, in Tutulus. Alanorum item, Isidor. Eminent apicibus fastigiatis Alani. Nempe Κυρβασία proprie tiara Persica: Hesych. Τιάρα, ἡ λεγομένη κυρβασία. Et quidem cam vulgus ferebat, inflexam et incurvam, seu ἀπαγῆ: recta vero et fixa, πεπηγμένη, soli Regi conveniebat. Unde Herodotus de Scythis Sacis, Σάκαι δὲ ὁι Σκύθαι περὶ μὲν τῆσι κεφαλῆσι κυρβασίας εἰς ὁξὺ ἀπιγμένας ὀρθὰς εἶχον πεπηγύας. Et Hesych. idem, Ταύτη δὲ οἱ Περσαι Βασιλεῖς μόνοι ἐχρῶντο ὀρθῇ. Aristophanes quoque in Avibus, ubi gallum gallinaceum, quasi Regem, ait gestare insignia Regia Persica, cristam suam, quam vocat ibi κυρβασίαν ὀρθὴν. E quo loco obiter discimus, Regiam tiaram fuisse paulo remotiorem a fronte, et, qua media frons est, exacutam magis et in mucronem fastigiatam. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 10. c. 2. et Salmas. ad Solin. p. 556.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.